monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13 > . . .
>>> Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT II. DE ARTE RHETORICA., DE PARTIBUS RHETORICAE.

Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT II. DE ARTE RHETORICA., . . .

1 Artium aliae sunt positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia: nullum exigens actum, sed ipso rei cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικὴ vocatur.
2 Alia in agendo, cuius in hoc finis est, ut ipso actu perficiatur, nihilque post actum operis relinquat, quae πρακτικὴ dicitur, qualis saltatio est.
3 Alia in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur consummatione, finem accipiunt, quam ποιητικὴν appellamus, qualis est pictura.
4 Duo sunt genera orationis: altera perpetua, quae rhetorica dicitur; altera concisa, quae dialectica; quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae similem dixerit.
5 Initium dicendi dedit natura; initium artis observatio.
6 Homines enim, sicut in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria ex observatione eorum effecerunt artem.
7 Facultas orandi consummatur natura, arte, exercitatione; cui partem quartam adiiciunt quidam imitationem, quam nos arti subiicimus.
8 Tria sunt quae praestare debet orator: ut doceat, moveat, delectet.
9 Haec enim clarior divisio est quam eorum qui totum opus in res et in affectus partiuntur.
10 In suadendo ac dissuadendo tria primum spectanda sunt: quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, quis sit qui suadeat rem de qua deliberatur.
11 Omnis deliberatio de dubiis fit.
12 Partes suadendi sunt honestum, utile, necessarium.
13 Quidam, ut Quintilianus, δυνατόν hoc est possibile, approbat.
14 Quare prooemium a Graecis dicitur.
15 Clare partem hanc ante ingressum rei de qua dicendum sit ostendunt.
16 Nam sive propterea quod οἴμη cantus est, et citharoedi pauca illa, quae antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominarunt.
17 Oratores quoque ea quae priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur, prooemii appellatione signarunt.
18 Sive quod οἶμον Graeci viam appellant id quod ante ingressum rei ponitur, sic vocari est institutum.
19 Causa prooemii haec est, ut auditorem, quo sit nobis in caeteris partibus accommodatior, praeparemus.
20 Id fit tribus modis, si benevolum, attentum, docilemque feceris; et in reliquis partibus haud minus, praecipue tamen in initiis necesse est animos iudicum praeparare.
21 Quid differt prooemium ab epilogo.
22 Quidam putarunt quod in prooemio praeterita, in epilogo futura dicantur.
23 Quintilianus autem eo quod in ingressu parcius et modestius praetentanda sit iudicis misericordia; in epilogo vero liceat totos effundere affectus, et fictam orationem induere personis, et defunctos excitare, et pignora reorum perducere, quae minus in prooemiis sunt usitata.
24 De Narratione.
25 Narratio aut tota pro nobis est, aut tota pro adversariis, aut mixta ex utrisque.
26 Si erit tota pro nobis, contenti simus his tribus partibus, ut iudex intelligat, meminerit, credat, nec quidquam reprehensione dignum putet.
27 Notandum ut quoties exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur; satius est narrationi aliquot superesse quam deesse; nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur.
28 Quae probatione tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem narratione delibabimus.
29 Multae saepe in una causa sunt narrationes.
30 Non semper eo ordine narrandum, quo res gesta est.
31 Ἐπιδιήγησις fit ad augmentum vel invidiae, vel miserationis, vel in adversis.
32 Initium narrationis a persona fiet, et ea si nostra est, ornetur; si aliena, infametur.
33 Et haec cum suis accidentibus ponitur.
34 Finis narrationis fit, cum eo perducitur expositio, unde quaestio oriatur.
35 De egressionibus.
36 Egressus est, vel egressio, hoc est παρέκβασις, cum intermissa parum re proposita, quiddam interseritur delectationis utilitatisve gratia.
37 Sed hae sunt plures, quae per totam causam varios excursus habent: ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarumdam rerum gestarum, vel etiam fabulosarum.
38 Sed indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio, et similia: omnis amplificatio, minutio, omnis affectus, genus de luxuria, de avaritia, religione, officiis cum suis argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur.
39 Areopagitae damnaverunt puerum, cornicum oculos eruentem; qui putantur nihil aliud iudicasse, quam id signum esse perniciosissimae mentis, multisque malo futurae si adolevisset.
40 De credibilibus.
41 Credibilium tria sunt genera: unum firmissimum, quia fere semper accidit, ut, liberos a parentibus amari.
42 Alterum velut propensius, eum qui recte valeat, in crastinum perventurum.
43 Tertium tantum non repugnans, ab eo in domo furtum factum, qui domui fuit.
44 Argumenta unde ducantur.
45 Ducuntur argumenta a personis, causis, tempore; cuius tres partes sunt, praecedens, coniunctum, insequens.
46 Si agimus, nostra confirmanda sunt prius; tum ea quae nostris opponuntur refutanda.
47 Si respondemus, saepius incipiendum a refutatione.
48 Locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia.
49 De conclusione.
50 Conclusio, quae peroratio dicitur, duplicem habet rationem: ponitur enim aut in rebus, aut in affectibus rerum, repetitio et congregatio, quae Graece ἀνακεφαλαίωσις dicitur, a quibusdam Latinorum renumeratio dicitur, et memoriam auditoris reficit, et totam simul causam ponit ante oculos; ut etiam si per singulos minus valebant, turba moveantur, ita tamen ut breviter eorum capita cursimque tangantur.
51 Sed tunc fit ubi multae causae vel quaestiones inseruntur; nam si brevis et simplex est, non est necessaria.
52 De affectibus.
53 Affectuum duae sunt species, quas Graeci ἦθος καὶ πάθος vocant, hoc est, quasi mores et affectus concitatos; et πάθος quidem affectus concitatos; ἦθος vero mites atque compositos; in illis vehementes motus, in his lenes: et πάθος quidem imperat, ἦθος persuadet; hi ad perturbationem, illi ad benevolentiam praevalent.
54 Et est πάθος temporale, ἦθος vero perpetuum; utraque ex eadem natura; sed illud maius, hoc minus, ut amor πάθος, charitas ἦθος; πάθος concitat, ἦθος sedat.
55 In adversos plus valet invidia quam convicium, quia invidia adversarios, convicium nos invisos facit.
56 Nam sunt quaedam quae si ab imprudentibus excidant, stulta sunt; cum simulamus, venusta creduntur.
57 Bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat affectus, et fert extra causam plerumque, et deformia convicia facere ac mereri cogit, et nonnunquam in ipsos iudices incitatur; quoniam sententiae, verba, figurae, coloresque sunt occultiores quaestiones ingenio, cura, exercitatione.
58 Coniectura omnis, aut de re est, aut de animo.
59 Utriusque tria tempora sunt, praeteritum, praesens, et futurum.
60 De re et generales quaestiones sunt, et definitae; id est, et quae non continentur personis, et quae continentur.
61 De animo quaeri non potest, nisi ubi persona est; et de facto, cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit, aut quid fiat, aut quid futurum sit, et reliqua similia.
62 De amphibologia.
63 Amphibologiae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophi quidam putent nullum esse verbum quod non plura significet genera, aut admodum pauca; aut enim vocibus singulis accidi per ὁμωνυμίαν, aut coniunctis per ambiguam constructionem.
64 Vitiosa oratio fit, cum inter duo nomina medium verbum ponitur.
65 Oppositiones etsi contrariae non sint, sed dissimiles, verumtamen si suam figuram servant, sunt nihilominus antitheta.
66 Naturalis quaestio est, quae est temporalis; sicut cum quae sunt per ordines temporum acta, narrantur.
67 Nunc ad artis rhetoricae divisiones definitionesque veniamus; quae sicut extensa atque copiosa est, ita a multis et claris scriptoribus tractata dilatatur.
68 Quid sit rhetorica.
69 Rhetorica dicitur a copia deductae locutionis influere.
70 Ars autem rhetorica est, sicut magistri tradunt saecularium litterarum, bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus.
71 Orator igitur est vir bonus, dicendi peritus, ut dictum est in civilibus quaestionibus.
72 Oratoris autem officium est apposite dicere ad persuadendum.
73 Finis, persuadere dictione, quatenus rerum et personarum conditio videtur admittere in civilibus quaestionibus: unde nunc aliqua breviter assumemus, ut nonnullis partibus indicatis, pene totius artis ipsius summam virtutemque intelligere debeamus.
74 Civiles quaestiones sunt, secundum Fortunatianum artigraphum novellum, quae in communem animi conceptionem possunt cadere, id est, qua unusquisque potest intelligere, cum de aequo quaeritur et bono.
75 Dividuntur in causam et quaestionem.
76 Causa est res quae habet in se controversiam in dicendo positam, personarum certarum interpositione; quaestio autem est pres quae habet in se controversiam in dicendo positam sine certarum personarum interpositione.
Cassiodorus HOME



>>> Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT II. DE ARTE RHETORICA., DE PARTIBUS RHETORICAE.
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96 > 7 > 17 > 8 > 3 > 17 > 48 > CLAUDIUS XXVIII. > 3 > 74 > 67 > 93 > 80 > 124 > 89 > 13 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 8 > 3 > 6 > ANTONINUS CARACALLA XVIII. > 125 > 13 > . . .